monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > 13 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 25, 1
Sane quia multa disputavimus de poematibus et metris, commemorandum in calce quia poematum genera sunt tria; aut enim activum vel imitativum est, quod Graeci dramaticon vel micton appellant; aut enarrativum, quod Graeci exegematicon vel apangelticon nuncupant; aut commune vel mistum, quod Graeci coenon vel micton vocant.